# De differentiis animalium 171-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/171-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/171-2

Verum pro regionum, in quibus gignuntur uarietate, eorum quoque forma diuersa est. In Parthia nanque & Armenia nascuntur colore fuluo, cras so collo, capite magno, oculis splendore radiantibus, superciliis extantibus, & ferè ad nares usque propendentibus, collo simul & mento, plurimo pilo luxuriantibus. Qui in Erebis gignuntur, collo quoque & pectore non minus iubati sunt, & oculis item splendore fulgentibus: uerum ex iis pauci, uel in regione ampla reperiuntur, & supra modum pugnaces: in Africa autem pluA res, uerum non ita hirsuti pilosine: sed neque oculis adeo radiantibus, aspectu tamen terribili.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
