Latin
173.1 to 173.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 173.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Semel in uita leaenam parere scribit Herodotus, unaque cum foetu uterum emittere, quod E fabulosum esse asserit Aristoteles. Vescitur quidem carne leo ritu caeterorum syluestrium serratorum: sed cibo incontinenter admodum utitur, multaque deuorat solida, sine ullo dissectu. Mox nihil biduo, aut certe triduo edit: ferre enim inediam potest, ut qui iam ad multam satietatem repletus est. Parum bibit: excrementum uero emittit tertio die: uel utcunque accidit egerit, idque durum, aridum, &simile ut canis. Flatum etiam acerrimum emittit, &urinam grauiter olentem. Mingit crure elato ut canes ad stipites: foedum quoque odorem in cibo relinquit ex suo halitu: proscisso nanque leone, interiora grauiter olent. Leo quanuis in edendo ferocissimus sit, tamen pastus &fame iam uacans, facilis mitisque maiorem in modum est. Clementię in iis indicia multa sunt: prostratis parcunt: in uiros potius quàm F in foeminas saeuiunt: infantes non nisi magna fame perimunt. Animos leonum frons &cauda indicant: sicut motus equini de auribus intelliguntur: immota enim cauda est placido, clemens blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia eius. In principio terra uerberatur: incremento terga seu quodam incitamento flagellantur. Vis summa leoni in pectore est, firmitas in capite pręcipua. Infirmus parte ilium est contra ictus: sed reliquo corpore multas patitur plagas. Leonum genus trifariam scinditur: nam breuiores &iubis crispi, plerunque ignaui sunt &imbelles: longiores &co ma simplici, generosi acresque magis ac potentes. Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque uestiunt iubae: id enim aetate contingit è leone conceptis: at hi quos creant pardi, in plebe remanent iubarum inopes. G Adulterinis enim coitibus degenerantur quandoque partus leaenarum: &leones quidem procreantur, sed ignobiles. Leones cum premuntur à canibus aut uenantium multitudine, contemptim recedunt sensim pedatimque: subsistentesque interdum ac respectantes dissimulant timorem. Idque agunt, si in campis patentibus ac nudis urgeantur: nam syluestribus opacisque locis, quanta possunt se fuga subtrahunt. Cum insequuntur nisum saltu adiuuant: &ubi iam praedae appropinquarint, insiliunt: cum fugiunt, non possunt salire, sed cursus eorum continens, ut canum intenditur: fugiunt nonnunquam leones demissa inter crura cauda, ut canes.