# De differentiis animalium 174

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/174

Cap. LXXXI. Igrin Hircani & Indi ferunt. Hoc bestiarum genus insignes maculis Tigris. notae & pernicitas memorabile reddiderunt. Aspectus pulchritudine reliquas omnes quadrupedes non minus superat tigris, quàm pauo alites, corporis magnitudine, oculorum intuitu, superciliis prominentibus, caudae longitudine, toto denique corporis habitu, praeterquam coloris uarie tate. leęnę simillima tigris foemina est, (nam mas cani similior extat. Fuluo B nitet corpus: hoc fuluum nigrantibus segmentis interundatum, uarietate apprime decet. Velocitatis tremendae sunt tigres: nihil enim tam longum quod non breui penetrent: nihil adeo antecedit, quod non ilico assequatur: at maxime potentia earum probatur, cum maternis curis incitantur, cum catulorum insistunt raptoribus. Succedant sibi equites licet, & astu quantolibet amoliri praedam uelint, nisi in praesidio maria fuerint, frustra est ausum omne. Totus tamen eius foetus, qui numerosus est, ab insidiante rapitur, equo quàm maxime pernici: atque in recentem subinde transfertur: at ubi uacuum cubile reperit foeta (maribus enim cura non est sobolis, sed nec eos aliàs temere conspexeris) fertur praeceps odore uestigans. Raptor appropinquante fremitu, abiicit unum ex catulis: tollit illa morsu, & pondere etiam C ocyor acta, remeat: iterum consequitur, & subinde, donec in nauim regresso, irrita feritas sęuit in litore. Notantur enim frequentissime, si quando raptores, suis asportatis catulis, renauigantes uident, in litore irrita rabie se dare praecipites, uelut propriam tarditatem uoluntaria castigantes ruina. Tigres apud Prasios maximas gigni Megasthenes author est: quippe quae leones magnitudine dupla fere superant. Tigres Arrianus (qui Alexandri res gestas conscripsit) magnitudine equum maximum aequare, caeteras uero quas uulgus tigres nominat, non tigres, sed thoas esse maiores prodidit. LXXXII. De panthera pardo & cepo. Cap. Anthera & tigris macularum uarietate prope solae bestiarum spectantur I Ferox animal pathera est, & in homines sęuit. Macularum, ut diximus

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
