Latin
Cap. LXXXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 175
Unproofread scanNot analysed yet
Ingrediuntur leonum more, condito scilicet in corporis uaginis unguium E mucrone, nec nisi appetendo praetendunt. cor habent pro corporis ratione magnum. Animalium nullum odoratum, inquit Plinius, nisi si de panthe ris quod dictum est credimus. Tradunt odore earum, &contemplatione armenta inire affici: atque ubi eas persentiscant, praeparato conuenire: nec terreri, nisi sola oris toruitate: quam ob causam pantherae absconditis ca 2 pitibus, quae corporis reliqua sunt, spectanda praebent, ut pecuarios greges stupidos in obtutum populentur secura uastatione. Pantherae in Europa nullae sunt: in Hircania numerosae. uino plurimum delectantur. Capiuntur maxime, non agno aut hoedo, sed canicula palo alligata: uerum Hircani, ut ho minibus intentatum nihil est, frequentius eas ueneno quàm ferro ne cant: aconito carnes illinunt, atque ita per compita spargunt semitarum: F quae ubi esae sunt, fauces earum anginae obsidentur, ideo &gramen παρʼ δαλιάγγυς appellauerunt: sed pantherae aduersus hoc uirus, excrementa humana deuorant, &suopte ingenio, pesti resistunt. Quocirca uenatores stercus in uasculo suspendunt ex arbore aliqua, ne procul belua abeat petens suum medicamentum, idque altius quàm ut queat saltu contingere. itaque insiliens ibidem, &spe capiendi perseuerans, in se efferenda emoritur. In pantherarum genere foeminam animosiorem esse quàm marem apertum est. Nunc &uarias, &pardos qui mares sunt, appellant, in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. Quidam ab iis pantheras solo candore discernunt, nec adhuc aliam differentiam inueni, inquit Plinius. Insidunt in 4 Africa pardi condensa arbore: occultatique eius ramis, in praetereuntia desiG liunt, atque è uolucrum sede grassantur. Est in Aethiopia cepus, reliquo quidem corpore pantherae similis, sed facie leonina, magnitudine dorcadis. Pantheris in candido breues macularum oculi, inquit Plinius. Coerulea uel alba dixit Solinus, quod Oppianus ἀπαμφαιόωστα, ἡδρόδις. 2 Quo modo pantherae simias captant, ostendit Gillius, ut ait, ex Aeliano: item hinnulos, doreadas, capras syluestres, atque alia eiusmodi animalia. 3. Quo pacto capiantur ostendit Oppianus lib. 3. De uenatione, &3. De pisc. 4. Solinus. In his syluestribus &pardi sunt, secundum à pantheris genus, noti satis: quorum adulterinis eoitibus degenerantur partus leaenarum: &leones quidem procreantur, sed ignobiles. 5 Cepum, κῆπον colunt Babylonij, qui sunt iuxta Memphim, faciem habet satyro similem, caetera inter canem &ursum: nascitur in Aethiopia. De urso.