# De differentiis animalium 176

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/176

Cocunt non uulgari quadrupedum more, sed amplexibus mutuis, ambobus cubantibus, uelut humanis coniugationibus compulantur: deinde se cessus in specus separatim: specus si non habuere, ramorum fruticumque congerie aedificant impenetrabiles imbribus, mollique fronde constratos Secreti honore reuerentur mares grauidas, & in iisdem licet foueis, parti tis tamen per scrobes secubationibus diuiduntur. In iis specubus pariunt ursae (nec enim quicquam homini rarius, quàm parientem uidere ursam.) tri cesimo die, tum unum, tum etiam duos: sed cum plurimum quinque. Hi sunt candida informisque caro, paulo muribus maior, sine oculis, sine pilo: un guium tantum liniamenta prominent. Hanc lambendo paulatim figurant, & interdum ad pectora fouet, non alio incubitu quàm oua uolucres: ut as siduo incubatu calfacta, animalem trahant spiritum. Mares quadragenis diebus latent: foeminae enixae, quaternis mensibus. Et sane diebus primis quatuordecim tam graui somno premuntur, ut fertur, ut ne uulneribus excitari queant: tum mirum in modum ueterno pinguescunt. Cibi tunc nulla argumenta: nec nisi humoris minimum in aluo inueniri aiunt: sanguinis exiguas circa corda tantum guttas, reliquo corpori nihil inesse. Procedunt uere, sed mares praepingues. Oculi eorum hebetantur crebro, qua maxime fauos causa expetunt, ut conuulneratum ab apibus os, leuet sanguine grauedinem illam. Inualidissimum urso caput: ideo urgente ui, praecipitaturi se ex aliqua rupe, manibus eo operto iaciuntur: ac saepe in arena colaphis inC flictis exanimantur. uis maxima in brachiis & lumbis: unde interdum posticis pedibus insistunt. Vrsus animal omniuorum est, quippe qui & fructus arborum edat, & legumina, & mel perfringens alueos, & cancros, & formicas. carne etiam uescitur: uiribus enim suis confidens, inuadit non so lum ceruos, sed etiam sues feros, si clàm repenteque potuerit agere. Tauros aperto marte aggrediuntur ursi, quos ex ore cornibusque eorum pedibu omnibus suspensi, pondere fatigant. Vrsae cum fugiunt, suos catulos ante se compellunt, susceptosque portant: cum ab insectante iam occupantur insiliunt in arbores. Vrsinus adeps alopecias curat, pernionibus subuenit Ab hyberno somno mirum in modum pinguescunt ursi, ut diximus: illi sunt adipes medicaminibus apti, contraque defluuium capilli tenaces. Pulmo D ursinus, attritus qui à calciamentis fiunt, ab inflammatione tuetur. Cerebro ueneficium esse Hispaniae credunt: occisorumque in spectaculis capita cremant, testato, quoniam potum, in ursinam rabiem agat. De hystrice, erinaceo, & scyuro.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
