Latin
Cap. LXXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 178
Unproofread scanNot analysed yet
Dum coeunt erinacei, non superueniunt tergis more quadrupedum, propter aculeos: sed stantes ambo inter se complexi coniungun tur partibus supinis haerentibus sibi aduersis. Pugnant cum serpentibus erinacei. Praeparant hyemi &erinacei cibos, ac uolutati super iacentia poma affixa spinis, unum non amplius tenentes ore, portant in cauas arbores. F lidem mutationem aquilonis in austrum, condentes se in cubile, pręsagiunt. Et qui in cauernis sunt, commutant sua cubilia aquilonum &austrorum: qui autem intra tectum aluntur, ad parietes discedunt: quod ita fieri cum Bizantij quidam animaduertissent, consecutus existimationem est, ut tempus futurum posset praesagire. Vbi uero sensere uenantem erinacei, contracto ore pedibusque ac parte omni inferiore, conduntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculcos. in desperatione uero urinam ex se reddunt. Erinacei terrestris combusti cinis uim habet extergentem digerentemque: quo fit ut eo nonnulli ad ulcera sordida carnemque in ulceribus excrescentem sint usi. eius itaque cinis cum melle, aut corium combustum cum pice liquida alopecias emendat. Caput quidem eius ustum per G se etiam cicatricibus pilos reddit: alopecias autem in ea curatione praeparare oportet nouacula &sinapi: quidam ex aceto uti maluerunt. Caro erinacei inueterata adseruataque cum aceto mulso epota, renum uitio laborantibus (nephreticos uocant) auxilio est: aquam intercutem habentibus, conuulsionibus, elephantię, malo corporis habitu affectis: fluxiones quibus uiscera obnoxia sunt, exsiccat. Eiusdem iecur testa solibus excocta arefactum ad eosdem usus datur. Haec ex Dioscoride. Alij erinacei carnem iucundam esse aiunt, si capite percusso uno ictu interficiatur, priusquam in se urinam reddat: eos qui carnem ederint, stranguriae morbum contrahere minime posse. Haec caro ad hunc modum occisa, stillicidia uesicae emendat. item suffitus ex eodem. Quòd si urinam in se reddiderint, eos qui carnem ederint, H stranguriae morbum contrahere traditur. Pilos in palpebris incommodos cuulsos renasci non patitur fel erinacei. Praeuident tempestatem &sciuri: obturatisque qua spiraturus est uentus cauernis, &alia parte aperiunt fores. Sciurus animalculum est pilosum, cui uillosior cauda pro tegumento est: nam in solis praesertim aestu cauda se obtegit. Manibus utitur priorum ministerio pedum, sedentque ad os illis admouens cibos. De uulpe &leporibus.