# De differentiis animalium 180.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 180.5 to 180.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/180.5

Dasypodes omni mense pariunt, inquit Plinius, & superfoetant sicut lepores. Cuniculum nonnunquam Theodorus pro δασύποδ uertit, ut dasypiis quando-H que speciem significet: sed confunduntur haec nomina lepus & dasypus, ut utrunque & pro genere & pro specie quandoque accipiatur. Λατὸς ferè genus est. Cuniculos Strabo λιβερίδας à quibusdam appellari tradit: qui & λαγίδια γεωρίχυ, id est lepusculi fossores ab ipso cognominantur, & λαγίδεις. Chelidoniam uocauit Diphilus etiam leporis genus quoddam. De uiuerris, mustelarum generibus, & de fele. Cap. LXXXVI. A Agna propter uenatum cuniculorum uiuerris gratia est. Iniiciunt eas i Mn specus, qui sunt multifores in terris, nonnunquam & funiculis ligatas: at illae quos deprehendunt, aut unguibus extrahunt, aut in apertum egredi cogunt: atque ita eiectos superne capiunt uenatores. Ossea sunt uiA uerris genitalia: & iis calculo humano remedia pręcipua. locinerum doloribus medetur uiuerra porcelli modo inassata. Sunt qui eas ἐκτίδας uocant: Ictis. est uero ictis in mustelarum syluestrium genere: sunt enim mustelarum ge Mustela. nera duo: alterum domesticum, alterum syluestre. Haec autem quae in do Γαλή.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
