# De differentiis animalium 181

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/181

mibus nostris oberrat, & catulos ore suo susceptos (ut author est Cicero Mustela dome quotidie transfert, mutantque sedem, (atque hinc eas ore parere nonnulli pustica uulgaris Γαλήκατοικίtarunt: haec inquam & serpentes prosequitur, & aues quoque uenatur & διος. mures. Mustelę syluestres magnitudine distant. Cor habet mustela pro cor Mustela sylue poris ratione magnum. Ossea sunt mustelis genitalia, & iis quoque calculo stris. humano remedia praecipua. Ex mustela ipsa inueterata sale denarij pondus, ut Plinius docet, in uini cyathis tribus datur à serpente percussis: ut uero Dio B scorides, mustela flammis depilata, deinde exenterata, saleque inueterata, in umbra siccatur. Ea binis drachmis in uino pota praesentaneo est remedio aduersum omnia reptilium uenena: & ad toxicum quoque similiter datur Eius uentriculus coriandro fartus inueteratusque serpentum morsui & comitiali morbo in potu auxiliatur: & catulus mustelae etiam efficacius. Mu stelae cinerem cum aceto illitum sunt qui tradant podagricos arthriticosque iuuare: & cum melle aut terebinthina, aut butyro impositum, strumas discutere: ut quod uehementem digerendi uim possideat. Cinere mustelae uel felis diluto & semine sparso, mures à segetibus abigunt: uel decoctarum aqua: sed redolet uirus animalium eorum etiam in pane. Sanguis mustelae strumis utiliter illinitur: qui & comitialibus prodest. locinerum doloribus C medetur mustela syluestris in cibo sumpta, uel iocinera eius. Ex hoc geneIctis. 2 re ictis est, id est mustela rustica, magnitudine quàm paruus catellus Meli Mustela rutensis minor: sed pilo, forma, albedine partis inferioris, & morum astutis stica. mustelae domesticae similis. Mansuescit mirum in modum: officit alueari bus: mellis enim auida est: aues etiam petit ut feles. Genitale quoque osseum habet ictis. Fel ictidis contra aspides dicitur efficax, cętero uenenum. Fel ca 3 prinum (ait Plinius) ueneficiis ex mustela rustica factis contrarium est. Illa solertia in metu melibus, sufflata cute distentae ictus hominum, & morsus Meles, canum arcent: leporibus plurimum insidiantur. Iecur melis ex aqua oris graFeles, αἰλουρος uitatem sanat. Feles quoque & leporibus insidias moliuntur, & auibus, ac nouissimum muribus. Quo uero silentio, quàm leuibus uestigiis obrepunt ) auibus, quàm occulto speculatu in musculos exiliunt: imbelle aliàs animal & ignobile. Excrementa sua effossa obruunt in terra, intelligentes odorem illum indicem sui esse. Nocturnum animal feles est, & in tenebris illi fulgent radiantque oculi. Felem marem Aegyptij dicunt pupillas ad solis rationem uariare: cum enim exoritur sol, tum longae fiunt: in meridie rotundae uidentur: ad uesperam autem obscurantur. Lingua feli imbricatę asperitatis & limae similis, attenuansque cutem hominis. In coitu feles non parte posteriore se coniungunt: sed mas stat erectus, foemina subiacet: Sunt porro in eo genere foeminae ipsae libidinosae & salaces: itaque mares ad coitu ipsae frequentes alliciunt, inuitant, cogunt: puniunt etiam nisi pareant. Feles tot nu mero pariunt, quot canes: uescunturque eisdem: & felium reliqua ut canum Viuerra. Γαλὴ ἀγρία. Catus syluestris. Martes. Mars. Mus. Μὺς. Sorex. Ἀρουραῖος μῦς.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
