# De differentiis animalium 182

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/182

Mus syluestriMus agrestis Mures Nilotici. Musculi. Viuunt circiter annos sex. Duplex earum geuus: nam sunt & ex iis syluestres E quaedam, sicuti & aliae quae in domibus uersantur. Spinam aliudue quid faucibus adhaerens, felis extrinsecus fimo perfricatis, aut reddi, aut delabi tradunt. Viuerram Strabo γαλὴν ἀγρίαν uocat: at Theodorus apud Aristotelem, γαλὴν ἀγείαν, catum syluestrem uertit. 2 Theodorus etiam uiuerram interpretatur lib. 9 histor. animal. 3. M. Varro lib. 3 De re rustica admonet, oportere leporarij septa tectorio esse tecta, ne meles aut feles intrare possit: mustelae genus quoddam procul dubio intelligens: sicuti & aliud genus, martes aut mars uocatur: de quo Martialis: Venator capta marte superbus adest,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
