# De differentiis animalium 185.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 185.1 to 185.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.1

In iis notatum, non congregari nisi populares eiusdem syluae: & si misceantur alienigenae, amne uel monte discreti, interire dimicando: hi saginantur in do-E liis quę figuli faciunt. In hoc dolium addunt glandem & nuces iuglandes, aut castaneam: quibus in tenebris cum cumulatim positum est in doliis, fiunt pingues. Genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hyberna quiete. Gliris detracta pelle intestinisque exemptis, decoquitur melle in uase nouo: sed medici malunt è nardo decoqui usque ad tertias, atque ita asseruari: deinde cum opus sit, strigili tepefacta infundere. Constant deplorata aurium uitia eo remedio sanari. Murem araneum μυγάλην uo 5 cant: magnitudine muri aequalis est, colore mustelae similis, unde & nomen illi μυγαλῆς. Os illi oblongum, cauda parua, dentes quoque exigui, & utraque maxilla duplici ordine digesti: indeque fit ut à mure araneo morsi facillime dinoscantur: quadruplici nanque ordine morsus impressio cernitur. F Hoc animal plerunque testes impetere solet, non hominis modo, sed cuius uis etiam aliorum animalium, morsu nonnunquam pernicioso: quandoquidem in Italia muribus araneis uenenatus est morsus: eosdem ulterior Apennina regio non habet. Caeca traditur à Nicandro μεγάλη, indeque non transiri rotarum orbitam: sed si forte in eam conciderit, ibidem emori Ipse mus araneus contra se remedio est diuulsus & impositus: optimum, si 6 is imponatur qui momorderit: sed & alios ad hunc usum seruant in oleo aut luto circunlitos. est & contra morsum eius remedio terra ex orbita: ferunt enim non transiri ab eo orbitam torpore quodam naturae. In Palaestina frequens animal est, non majus erinaceo, habens similitudinem muris & ursi, fereque in cauernis petrarum & terrae foueis degere consueuit: αγκτο G μὺς incolis dicitur: κδρογύλιον hunc esse opinatur D. Hieronymus, qui inter ea 7 numeratur animalia, quae cum ungulam non habent bisulcam diuisamue, ruminant tamen. In Lucania Italiae ora, inquit Galenus, animal quoddam est, quo & uescuntur incolae, quod mediam quandam formam habet inter ursum & suem: sicuti & aliud in eadem regione, & aliàs quoque reperitur inter murem & glirem medium.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
