# De differentiis animalium 185.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 185.5 to 185.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/185.5

In utroque genere tam murium quàm soricum reperiri uidetur & domesticum & agreste. Columella lib. 13. Vites quae secundum aedificia sunt, à soricibus & muribus infestantur. Plin. lib. 10. Sorices & ardeolae inuicem foetibus insidiantur. 2. Alpini quos aliqui marmotas uulgo dictos intelligunt, magnis oculis prominentibus, media magnitudine. Haec Hermolaus. Sunt qui legant, quibus magnitudo melium est. 3 Sunt Pontici mures, inquit Hermolaus, unius coloris: sunt & uarij. Parte tantum prona, ua rij candicant, uenetus in dorso color quandoque ferrugineus deterior priore. 4 Ea dem ferè μνοξοῖς Oppianus, quae Plinius gliribus tribuit: uidentur tamen ex Galeno diuer sa esse animalcula: nempe quod μνοξὸς idem potius sit qui mus agrestis lib. 3. De aliment. Nicandri interpres in Theriac. Amynta authore μυγάλην ex mure & mustela procreari scribit: unde αυγάλη dicta est. 6 Muris aranei morsus remedia tradunt praecipue Plinius, Aëtius, Paulus & Dioscorides: & pro iumentis Columella. 7 χειρογυλιον, in quibusdam codicibus habetur cyrogrillus in Leuitica lege: sed nescio an cor rupte. Isichius in illo loco chyrogrillus, inquit, animal rapax est. 8. Vide an recte legatur apud Galenum μεταξύπως ἀρκτου καὶ συὸς, an potius legendum sit ἄρκτου καὶ μνός: ut idem intelligatur animal cum arctomye: an idem fortasse sit animal ἀρκτομὺς & ἐρ κτοσύς, an etiam distincta. De quadrupedibus aquaticis, ut de fibro, lutra, & quibusdam aliis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
