Latin
Cap. LXXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 188
Unproofread scanNot analysed yet
Cruribus tanquam lęsa imperfectaque quadrupes est: quippe quae continuo à scapulis pedes ha beat manibus similes modo ursae: in quinos enim finduntur digitos, qui singuli ternis articulis flectantur, &unguibus muniantur non magnis. Pedes quoque posterioriores quinis discretos digitis habet, &curuatura &unguibus cum prioribus conuenientes, uerum forma proximos piscium caudis aut pinnis: his in mari, ut pinnis utitur: &humi quoque uice pedum serpit. Caudam habet uitulus exiguam. genitale maribus grande est: foeminae simi le raiae est, aut mulieris. Fel non habet uitulus marinus: sed renes solidissimos, &forma bubulis similes. cartilaginem habet, non ossa. Coeunt uituli marini modo animalium retro mingentium: &diu ligati in coitu cohaerent. Animal non ouum statim intra se concipit, &parit foemina, &lac reddet modo pecudum. parit singulos aut geminos, &cum plurimum treis. Manmis quas geminas habet, educat foetum ritu quadrupedum. parit ut homo omni tempore, sed maxime cum primis capris. Prolem circa duodecimum diem à partu deducit in mare, subinde assuefaciens: illa pręcipitanter fertur, nec ambulat: cum nondum inniti suis pedibus ualeat. Colligere se ipse uitulus, &contrahere potest: carne enim abundat mollisque est, atque ossibus C cartilaginosis constat, ut modo diximus. Interficitur difficulter, nisi clisis temporibus capitis: corpus enim totum carnosum est. Mugitus ei in sono boui similis est: unde nomen uituli accepit. nullum animal grauiore somno premitur. Canis rabidi morsu potum expauescentibus, faciem perungunt adipe uituli marini: efficacius si medulla hyenae, &oleum è lentisco &cera misceatur. lichenas &lepras tollit adeps uituli marini: &instillatur igni naribus intermortuarum uuluae uitio: &cum coagulo eiusdem in uellere imponitur. Vituli marini coagulum tradidere quidam uiribus simile esse castorio ac proinde comitialibus morbis uuluaeque strangulationi conuenire epotum: excipitur autem catulis, ut praecipit Dioscorides, qui nondum natare pos sunt. Coagulum uituli marini bibunt cum lacte equino asininoue, aut cum D punici succo: quidam ex aceto mulso: necnon aliqui per se pilulas deuorant. In lethargum uergentibus, coagulo uituli marini ad olfactum utuntur: &lethargicos coagulum uituli adiuuat in uino potum oboli pondere De talpa &uespertilione. Cap. XC. Vtilum animal &talpa est: quippe qui omnino quidem nec uideat, Mnec perspicuos habeat oculos: sed caecitatis perpetuae animal est ter râque obrutum, &tenebris etiamnum defossum, sepultisque simile: uerum si quis praetentam membranam detraxerit, locus oculorum apparet, &pars nigra eorundem: situs denique &descriptio eadem, quam legitimam conspicui oculi obtinent: ac si obducta cute oculi pressi, confusi, oblitique Vespertilio, Νυκ τόρίς Inter bipedes numeratur libro I. hist. animalium. Vespertiliones Arabicae. Ἀλώπαξ, uulpecula. Plinius in Aethiopia. Mantichoras. Axis. Monoceros. Cartazonos.