Latin
Cap. LXXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 190
Unproofread scanNot analysed yet
Ambigunt &uespertiliones cum uolucribus &pedestribus: quemadmodum uituli marini cum aquatilibus &terrestribus. Et quadrupes est uespertilio, sed manca: ut sit ad quadrupedes comparata, uolucris: ad aues uero, quadrupes. Cauda tam quadrupedis quàm uolucris caret. uolat, sed cuteis pennis membranaue. Horum quoque alę articulos habent: &uolucrum animal parit uespertilio tantum. Dentes habet ut quadrupes, &lacte foetum nutrit, admouens ubera quae in pectore gestat. geminos uolitat amplexa infantes, secumque deportat. Noctu uictum sibi quaerunt: &in cibatu culices gratissimi. Minimam pro corpore uocem Emittunt: peraguntque leui stridore querelas. Tectaque non syluas celebrant, lucemque perosae Nocte uolant. seroque tenent à uespere nomen. In Assyria circa Borsyppum gignuntur praegrandes: quae sunt apud incolas