# De differentiis animalium 190

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/190

Ambigunt & uespertiliones cum uolucribus & pedestribus: quemadmodum uituli marini cum aquatilibus & terrestribus. Et quadrupes est uespertilio, sed manca: ut sit ad quadrupedes comparata, uolucris: ad aues uero, quadrupes. Cauda tam quadrupedis quàm uolucris caret. uolat, sed cuteis pennis membranaue. Horum quoque alę articulos habent: & uolucrum animal parit uespertilio tantum. Dentes habet ut quadrupes, & lacte foetum nutrit, admouens ubera quae in pectore gestat. geminos uolitat amplexa infantes, secumque deportat. Noctu uictum sibi quaerunt: & in cibatu culices gratissimi. Minimam pro corpore uocem Emittunt: peraguntque leui stridore querelas. Tectaque non syluas celebrant, lucemque perosae Nocte uolant. seroque tenent à uespere nomen. In Assyria circa Borsyppum gignuntur praegrandes: quae sunt apud incolas

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
