Latin
Cap. LXXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 191
Unproofread scanNot analysed yet
lum &pectus humanam speciem similitudinemque gerere: mammas di stantes ex pectore pendere: humeros, brachia humanam figuram habere: dorsum, uentrem, posteriores pedes asino persimiles esse: &quemadmodum asinum, sic cinereo colore esse: imum uentrem leuiter exalbescere. Duplicem usum ei manus praestare: nam celeritate ubi sit opus, pedum loco illis utiB tur: ex quo fit ut caeterarum quadrupedum cursu non superetur: ac ubi rur sus necesse fuerit uel cibum capere, uel aliud quiddam tollere, qui antea pe des erant, manus efficiuntur. Animal est graui animi acerbitate: nam si capiatur, non ferens seruitutem, libertatis desiderio ab omni cibo abhorret, &fame cibi mortem consciscit. Hactenus de multifidis dixisse abunde est. Quae in hoc capite continentur animalia, an multifida sint omnia, nondum satis constat. 2 Color rubricae, χρῶμα καναβάρινον: Plinius &Solinus colore sangui neo. 3. Pedibus sic uiget, inquit Solinus, saltu sic potest, ut morari eam nec extentis sima spatia possint, nec obstacula latissima. De quadrupedibus bisulcis, &primò de boue &boum generibus.