# De differentiis animalium 191

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. LXXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/191

lum & pectus humanam speciem similitudinemque gerere: mammas di stantes ex pectore pendere: humeros, brachia humanam figuram habere: dorsum, uentrem, posteriores pedes asino persimiles esse: & quemadmodum asinum, sic cinereo colore esse: imum uentrem leuiter exalbescere. Duplicem usum ei manus praestare: nam celeritate ubi sit opus, pedum loco illis utiB tur: ex quo fit ut caeterarum quadrupedum cursu non superetur: ac ubi rur sus necesse fuerit uel cibum capere, uel aliud quiddam tollere, qui antea pe des erant, manus efficiuntur. Animal est graui animi acerbitate: nam si capiatur, non ferens seruitutem, libertatis desiderio ab omni cibo abhorret, & fame cibi mortem consciscit. Hactenus de multifidis dixisse abunde est. Quae in hoc capite continentur animalia, an multifida sint omnia, nondum satis constat. 2 Color rubricae, χρῶμα καναβάρινον: Plinius & Solinus colore sangui neo. 3. Pedibus sic uiget, inquit Solinus, saltu sic potest, ut morari eam nec extentis sima spatia possint, nec obstacula latissima. De quadrupedibus bisulcis, & primò de boue & boum generibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
