# De differentiis animalium 192.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 192.5 to 192.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/192.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/192.5

cipua magnitudine amphoras singulas singulę implent lactis: mensuręque eius dimidium mammis duabus praestant. Erectus stat qui mulget, aut paululum se inclinat: quoniam sedendo ubera contingere nequeat. Nec tantu diuer sitas prouinciarum, sed eadem quoque regio, ut Italia ipsa partibus suis discrepat. Campania plerunque boues progenerat albos & exiles: Vmbria uastos & albos, eademque rubros, nec minus probabiles animis quam corporibus: Hetruria & Latium compactos & ad opera fortes: Apenninus durissimos, H omnemque difficultatem tolerantes, nec ab aspectu decoros. Altinae uaccae, Altinae uaccae Ceuae, quas eius regionis incolae ceuas appellant, humilis sunt staturae, lactis abundantes. In boum genere cornua fere habent tam mares quàm foeminę: sed uaccarum cornua & taurorum inter se dissident: tauris enim minora sunt cornua tenuioraque. Dentes habet bos, ut & reliqua cornigera continuos: bimusque dentes amittit, non tamen uniuersos. Boum caudis longissimus caulis, atque in ima parte hirtus. Huic tantum animali omnium quibus procerior cauda, non statim nato, consummatae ut caeteris mensurae: crescit uni, donec ad uestigia ima perueniat. Renes boui quasi ex multis exiguis renibus constituti. Taurorum sanguis ubi è uena effluxerit, crassissimus est & nigerrimus Agerrimus: celerrime omnium coit durescitque, ideoque pestifer potu. Coire tum mares tum foeminae anno aetatis primo peracto incipiunt, ita ut etiam nonnunquam generent: uerum quod magna ex parte fit, uel anniculi, uel nacti octauum mensem uenerem adeunt. Iuuenca recentior quàm annicu la non patitur uenerem, nisi ostento: iam enim uel quarto aetatis mense coisse perspectum est: sed enim quod maxime confessum habemus, bimatu ge nerant: sed tauri generationem quadrimi implent.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
