# De differentiis animalium 194

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XCII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/194

Pinguescunt iis quae flatum cient, ut eruo & faba fresis, atque etiam fabarum herba. Lauatione quoque calidae aquae traduntur pinguescere. Boues animalium soli, & retro ambulantes pascuntur: & sunt in Africa qui ita perpe tuo pasci ferantur, neque aliter quàm recedendo in auersum pasci solere. Bibunt boues sorbendo, & claram bibere gestiunt: adeo ut nisi aqua sit clara, frigida & lympida, libenter bibere nolint. Augentur iuuencę amplius, cum plus temporis expertes ueneris degunt: quapropter terrae Epiri incolae boues quas Pyrrhicas uocant, annis nouem intactas uenere seruant. Laborant armenta uehementius pruina solicitata quàm niue. Boues gregales morbis F duobus tentantur, podagra & struma (κραύρον Gręci dicunt:) facit podragra, ut pedibus intumescant, & quanuis non intereant, tamen ungulas amittant. Euenit in κραύρῳ, ut calidius frequentiusque spiretur. Quod denique in homine febris, idem in boue est τὸν κραυρᾶν febrem uocat Columella:) indicium mor bi, ut aures flacceant, & ut comedere nequeant: sed breui moriuntur. Boues caelum olfactantes, seque lambentes contra pilum, hyemem praesagiunt. Qui gregem armentorum emere uult, haec quasi communia & certa in emendis bobus praecepta sequi debet. Parandi sunt boues nouelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris, ac nigrantibus & robustis, ac sine curuaturae prauitate lunatis, frote lata & crispa, magnis & hirtis auribus, oculis & labiis nigris, naribus resimis patulisque, ceruice torosa & compacta, pa G learibus amplis & pene ad genua promissis, pectore magno, armis uastis, uentre non paruo, sed capaci & tanquam implente utero, lateribus porre 5 ctis, lumbis latis, dorso recto planoque, uel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed breuioribus potius quàm longis, genibus eminulis, distantibus inter se, ungulis magnis, caudis longissimis & setosis pilosisque, pilo totius corporis denso ac breui: colore rubeo uel fusco, tactu corporis mollissimo, non aspero ac duro. At uero colore, ut Varroni placet, potissimum nigro, deinde rubeo, tertio heluo, quarto albo: molissimus enim hic & durissimus primus: de mediis duobus, prior quàm posterior melior, utrique pluris, quàm nigri & albi. Hęc maris forma spectanda est: neque enim alio distat bonus taurus à castrato, nisi quòd tauris in aspe ctu generositas: torua fronte, auribus setosis, torosiore ceruice: uentre paulo substrictiore, cornibus breuioribus & in procinctu dimicationem poscentibus: sed tota comminatio prioribus in pedibus stat: ira gliscente alternos replicans, spargensque in altum arenam, & solus animalium eo stimulo ardescens. Vaccae probantur altissimae formae longaeque, maximis uteris, frontibus latissimis, oculis nigris & patentibus, cornibus uenustis, & leuibus, & nigricantibus, pilosis auribus, compressis malis, palearibus & caudis amplissimis, ungulis modicis & cruribus. Caetera quoque eadem ferè in foeminis, quae & in maribus desiderantur. Boues hyeme ac uere primo medioque graciles sunt: prauumque succum in cibo praebent: procedente uero anni A tempore, obesiores euadunt succique melioris, cum scilicet aucta fuerit herba. Bubula caro plurimum nutrit, sed sanguinem generat, uel quàm suilla crassiorem: nam bos temperamento longe sicciore est quàm sus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
