# De differentiis animalium 196.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 196.1 to 196.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/196.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/196.1

In boum genere sunt apud Arachotas boues syluestes, qui differunt ab urbanis, quam tum inter sues urbanos & syluestres interest. Sunt colore atro, corpore robusto, rictu leuiter adunco, cornua gerunt resupinatiora. Atrocissimos ha 9 bet Aethiopia tauros syluestres, maiores agrestibus, uelocitate ante omnes, 10 colore fuluos, oculis caeruleis, pilo in contrarium uerso, rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia: tergoris duritiam silicis, omne respuens uulnus. feras omnes uenantur: ipsi non aliter quàm foueis capti feritate semper intereunt. Bonasus gignitur in terra Paeonia monte Mesapo, qui Paeoniae & Medię terrę colliniitium est, & Monapos à Paeonibus appellatur: ma F gnitudine tauri, sed corpore quàm bos latiore: nequaquam enim oblongior, sed in latera auctior est. Tergus distentum eius locum septem accubantium occupat: caetera forma bouis similis est, nisi quòd ceruix iubata armorum tenus ut equi est: sed pilo molliore quàm sit equinus & compositiore. Color pili totius corporis flauus, iuba prolixa, & ad oculos usque demissa & frequens: colore inter cinereum & rufum, non qualis equorum, sed uillo supra squalidiore, subter lanario. Nigri aut admodum rufi nulli sunt, uocem similem boui emittunt. Cornua adunca in se flexa, orbemque inter se colli gentia, & pugnae inutilia: magnitudine dodrantali aut paulo maiora: am 12 plitudine non multo arctiore quàm ut singula sex sextarios capiant: nigri tie pulchra & splendescente. Anciae (πρ κέμιον uocant Graeci) ad oculos us. G que demissae. Caret superiore dentium ordine, ut bos & reliqua cornigera omnia. crura hirsuta atque bisulca habet. Caudam minorem quàm pro corporis sui magnitudine similem bubulae, interiora omnia bubus similia con tinet. Carnem habet gustu suauem: quamobrem in usu uenandi est. Cum percussus est, fugit, & defatigatus consistit: repugnat calcitrans, & proluuiem alui, uel ad quatuor passus proiiciens: quo praesidio facile utitur, & plerun13 que ita adurit, ut pili insectantium canum tanquam ab igne absumantur: sed tunc ea uis est in fimo cum belua excitatur & metuit: nam si quiescit, nihil urere potest.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
