# De differentiis animalium 196.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 196.5 to 196.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/196.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/196.5

Tempore pariendi uniuersi simul in montibus enituntur: sed prius quàm foetum edant, excremento alui circiter eum locum, in quo pariant, se quasi uallo circundant & muniunt: largam enim quandam eius H excrementi copiam haec belua gerit. Paucissima Scythia gignit: pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferarum genera: iubatos bisontes, excellentique ui & uelocitate uros: quibus imperitum uulgus bubalo-14 rum nomen imponit. Sunt uero uri magnitudine paulo infra elephantos: specie, & colore, & figura tauri. Neque homini, neque foeminae quam conspexere parcunt. hos studiose foueis captos interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes: atque hoc genere uenationis exercent: & qui plurimos ex iis interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, ma gnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines & mansueti fieri, ne paruuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum & figura & species mulA tum nostrorum boum cornibus differt. Haec Caesar. Cornua iis taurina, inquit Solinus, in tantum modum protenduntur, ut dempta, ob insignenpacitatem, inter regias mensas potuum gerula fiant: urnasque binas capi Aliàs, urnamque bina capitis tis unius cornua impleant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
