# De differentiis animalium 197.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 197.5 to 197.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/197.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/197.5

Hiatus omne quod caput. Solinus. 12 Dodrantali, σπιθαμιαῖοι, id est, unciarum nouem, magnitudine palmari, ut interpretatur Theodorus, aut paulo maiore: amplitudine non mul to auctiore quàm ut singula semisextarium capiant: ἡμίχραν, id est congij dimidium, id est sex sextarios, nisi fortasse mendosus sit codex. 13 Εις πίσσαρας ὀργνας, ad quatuor passus, uel trium iugerum longitudine, ut refert Plinius: ut uero haec cohaerere possint. ostendit Claymondus in scholiis in Plin. 14. Martial. lib. 1. iungit bubalum cum bisonte, hoc uersu: Illi cessit atrox bubalus atque bison. Biso (uti fertur) cerui speciem habet: cuius à media fronte inter aures unum cornu in excelsum magis dirigitur, quàm ea quae nobis nota sunt cornua. Ab eius summo, sicut palmę, sic rami late diffun duntur. Eadem natura foemina qua mas praedita est: eadem etiam forma, eademque ma gnitudine cornuum. Haec Gillius, ex authore quodam, sed incerto. 15 Pausanias uero scribit, in extrema nare unicum esse cornu, & paulo supra alterum, sed quod minus sit. De ouibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
