# De differentiis animalium 198.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 198.5 to 198.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/198.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/198.5

Ques parere usque ad H annum octauum possunt: & si bene curentur, uel in undecimum facultas pariendi protrahitur. Et quidem fieri potest, ut etiam per totam fere uitam coeant tam mares quàm foeminae. Multi hybernos agnos praeferunt uernis: quoniam magis intersit ante solstitium quàm ante brumam, firmos esse: solumque hoc animal utiliter bruma nasci: castrari agnos, nisi quinquemestres, praematurum existimant. Vita ouibus ad denos annos: sed magna ex parte ad pauciores: duces pecoris tamen, uel ad quindenos protrahunt uitam. Singulis ouilibus singuli mares duces constituuntur. Ques Aethiopiae uel ad duodecim & tredecim annos uitam agunt: quae mane iniri solent, marem si sero diei admiseris, non patiuntur. Candidi nigriue efficiuntur foetus, A si sub lingua arietis uenae nigrae aut candidae habentur: cuius enim coloris sunt uenae, eiusdem & uellus est: uarium etiam, si plures uenarum colores sunt: & rufum, si uenae rubrae fuerint: si palatum quoque nigrum fuerit, aut maculosum uel lingua ipsa, pulla, uel etiam uaria nascitur proles. Quandiu admissura sit, eadem aqua uti oportet: quòd commutatio & lanam facit uariam, & uterum corrumpit.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
