# De differentiis animalium 200.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 200.1 to 200.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/200.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/200.1

Plures autem in eiusmodi gregibus, quàm in hirtis, masculos enutrire oportet: nam prius quàm foeminas inire possint mares, castrati cum bimatum expleuerint enecantur: & pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quàm alia uellera mercantibus traduntur. Hirsutum uero ouium genus (quod 4 colonicum appellauimus) in saltibus pascuntur, & à tectis absunt longe: & quòd late longeque in diuersis locis pasci solent, idcirco portant secum cra tes aut retia pastores, quibus cohortes septaque secreta in solitudine faciant. Ego (inquit M. Varro) in octogenas hirtas oues singulos pastores constitui: Atticus in centenas. In gregibus ouium magnis, quos miliarios faciunt quidam, facilius de summa hominum detrahere possunt. Pascua ouillo generi F utilia sunt, quę uel in noualibus, uel in pratis siccioribus excitantur: palustria uero noxia sunt, syluestria damnosa lanis. Per hyemem si penuria est, foenum uel palea, uel uicia, uel facilior uictus ulmi seruatis frondibus praebeatur, aut fraxini. In ouium gregibus comparandis in primis uidendum, ut boni seminis pecus habeas: id ferè ex duabus rebus potest animaduerti, ex forma & ex progenie: si uidelicet agnos procreent formosos. de forma, ouem esse oportet corpore amplo, quae lana multa sit & molli, uillis altis & densis toto corpore, maxime circum ceruicem & collum. uentrem quoque ut habeat pilosum: itaque quae id non haberent, maiores nostri apricas aut apicas appellabant ac reiiciebant. Esse oportet cruribus humilibus. caudis obseruare, ut sint aliubi, ut in Italia prolixis, in Syria breuibus, ut tradit Varro. at G Plinio, Syriae cubitales ouium caudae, plurimumque in ea parte lanicii. Sint praeterea uellere candido: uariam autem & canam comam improbabis. Arietis uero habitus maxime probatur, cum est altus atque procerus, uentre promisso atque lauato: cauda longissima densique uelleris atque candidi: fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus potius quàm surrectis, patulisque & pronis ad rostrum, rauis oculis, auribus amplis, pectore & scapulis & clu nibus latis. Aduertendumque lingua ne nigra aut uaria sit: quòd fere qui talem habent, nigros aut uarios, ut dictum est, procreant agnos. Atque haec conmunia sunt in comparandis ouibus quas pascimus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
