Latin
200.5 to 200.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 200.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pręstantissima est ouium caro primo ac medio uere. Melior item quae est unius anni quàm quae uetu stior: quę &difficulter concoquitur, &malum procreat succum: nocentque H iis qui stomacho sunt humido &pituitosis. Est enim caro ipsa ouium frigi 6 da ac humida, excrementosaque &mali succi. Iuuenibus quidem non omnino malus est cibus: senibus uero nec ea est commoda: atque etiam hac multo minus agnina: quippe quae humida, &mucosa, &glutinosa, &pituitosa est. Ouilla caro, praesertim arietina post solstitium elixa, grauiter olet: grauius etiam si assetur: quo circa dum coquitur, operculum olae auferre, aquam copiosam iufundere, &condimenta quoque addere praecepit Rufus. Lac ouillum caprino crassius est pinguiusque, &dulcius, ac magis alit: stomocho tamen minus utile. priuatim tonsillas &fauces lactis ouilli gargarizatio adiuuat. Dysentericos recreat cascus ouillus uetus. Coagulum agninum A aduersus omnia mala medicamenta pollet. Phreneticis prodesse uidetur &le thargicis pulmo pecudum calidus circa caput alligatus. Pulmo agninus intertrigines quae à calciamentis fiunt sanare creditur. Dysentericos recreat seuum ouillum decoctum in uino austero: hoc &ileo medetur &tussi ueteri. Aures purgat fel pecudis cum melle.