# De differentiis animalium 200.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 200.5 to 200.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/200.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/200.5

Pręstantissima est ouium caro primo ac medio uere. Melior item quae est unius anni quàm quae uetu stior: quę & difficulter concoquitur, & malum procreat succum: nocentque H iis qui stomacho sunt humido & pituitosis. Est enim caro ipsa ouium frigi 6 da ac humida, excrementosaque & mali succi. Iuuenibus quidem non omnino malus est cibus: senibus uero nec ea est commoda: atque etiam hac multo minus agnina: quippe quae humida, & mucosa, & glutinosa, & pituitosa est. Ouilla caro, praesertim arietina post solstitium elixa, grauiter olet: grauius etiam si assetur: quo circa dum coquitur, operculum olae auferre, aquam copiosam iufundere, & condimenta quoque addere praecepit Rufus. Lac ouillum caprino crassius est pinguiusque, & dulcius, ac magis alit: stomocho tamen minus utile. priuatim tonsillas & fauces lactis ouilli gargarizatio adiuuat. Dysentericos recreat cascus ouillus uetus. Coagulum agninum A aduersus omnia mala medicamenta pollet. Phreneticis prodesse uidetur & le thargicis pulmo pecudum calidus circa caput alligatus. Pulmo agninus intertrigines quae à calciamentis fiunt sanare creditur. Dysentericos recreat seuum ouillum decoctum in uino austero: hoc & ileo medetur & tussi ueteri. Aures purgat fel pecudis cum melle.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
