Latin
Cap. XCIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 204
Unproofread scanNot analysed yet
Est in Creta Gortynae agro ouium genus, quod cornu gerit quadru plex: colore fuluo, uillo potius quàm lana duro atque aspero, caprino magis quàm ouillo simili. Non dissimili huic colore, fuluo scilicet, conspicitur &subus: lana tamen non adeo hirsuta, &cornibus binis non quaternis. Na tat quandoque hoc animal (ambigit namque &terra &aqua: ipsumque inter natandum comitantur plura tum piscium, tum aliorum aquatilium genera, eiusque societate gaudent plurimum: in primis uero phagri, melanuri, acus, mulli atque astaci. Est in Hispania &maxime in Corsica non absimile pecori genus musimonum, caprino uillo quàm pecoris uelleri propius: quorum è genere &ouibus natos, prisci umbros uocauerunt. Sunt in Arabia duo ouium genera admiratione digna, neque alibi usquam uisa: alterum caudam gerit longam adeo, ut non sit tribus cubitis breuior: alterum cubitali latitudine caudam habet. Gorgona uocant Nomades Africae (ut author est Alexander Myndius) animal oui ferae simile: uel, ut aliis placet, 8 uitulo, caput gerit semper in terram deiectum. à fronte ad oculos usque iuba uillusue dependet: hac si quando ab oculis excussa (id quod aegre ob capitis grauitatem facere potest) hominem quenquam aspexerit, protinus in G terficit. 1 Ouis nonnunquam foeminam tantum significat, ut aries marem. Agni, ἄρνες. Σακῖται ἄρνες, qui à matribus iam separati pascuntur. Veruex, aries castratus. 2 Dicuntur agni chordi, inquit Varro, qui post tempus nascuntur &remanserunt in uoluis intimis: quae Graeci uocant χρρίον, à quo chordi appellati. 3. Tecta ouis ideo fortasse dicitur, quòd pelle iniecta aut alio tali uelamine tegumentoue protegitur, &ple runque domi alitur. Haec Varro. 4 Vellera, alij uelamina appellant, lanam post tonsuram ademptam &conglobatam. Ex quo animaduerti licet (inquit Varro) prius lanae uulsuram quàm tonsuram inuentam. 5. In ipsa oue, inquit Plinius, satis generositatis ostenditur breuitate crurum, uentris uestitu. 6 Haec Galeni est sententia: sed sunt qui carnem ouillam succum melancholicum gignere produnt. 7 Medetur, inquit Plinius, &uuluae inflammationibus, &sedis rhagadis &condylomatis cum meliloto ac butyro: 8 Bestiola quaedam apud Pollucem legitur, quae τείχο βρῶτες dicitur, quod setas concutiat. De capris. Cap. XCIIII. T fructum ouis è lana ad uestimentum, sic capra pilos ministrat ad usum nauticum, &ad bellica tormenta, &fabrilia uasa. Tondentur ca prae, quòd magnis uillis sunt, in magna parte Phrygiae, unde Cilicia ferri so lent: sed quòd primum ea tonsura in Cilicia sit instituta, nomen id Cilicas adiecisse dicunt. Neque non quaedam nationes harum pellibus sunt uestitae, ut in Getulia &Sardinia. Caspiae caprae, inquit Aelianus, &albissimae sunt, cornibus mutilae, &ad maximorum equorum magnitudinem accedunt. Adunt. Earum uilli adeo molles, cum Milesiis lanis ut mollitudine comparari possint. Capris non omnibus cornua: sed quibus sunt, in his &indicia annorum per incrementa nodorum. Mutilis, lactis maior ubertas. Mutilum in utroque sexu utilius, inquit Plinius. Et Columella quoque: In omni, inquit, regione maritos gregum mutilos esse oportebit: quoniam cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam.