# De differentiis animalium 209.1-5

Edward Wotton, De differentiis animalium, 209.1 to 209.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/209.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/209.1

Cap. XCV. De ceruis. INter feras quae cornua gestant, reliqua facile superat ceruinum genus, siIuc formae pulchritudinem, siue cornuum amplitudinem, ramorumue in iisdem uarietatem spectes. Haec anniculis nondum nascuntur, nisi quoad indicij gratia sit initium quoddam praetuberans, quod breue hirtumque est. Bimis primum cornua oriuntur simplicia & recta ad subularum similitudinem: quamobrem subulones per id tempus eos uocant. Trimis bifida exeunt, quadrimis trifida: atque deinceps ad hunc modum procedit nume rus usque ad annum sextum: ab hoc similia semper prodeunt, ita ne sit dinoscere aetatem ramorum numero: sed senes cognoscimus maxime indicio duplici illo, quòd scilicet dentes aut nullos aut paucos habent: atque adminiculis carent: uocantur adminicula rami, qui imis cornibus prominent F ante frontem, quibus in pugna utuntur iuniores: senes autem carent. Soli animalium cerui cornua tota solida habent (cum caeteris cornigeris omnibus caua sint:) atque ea omnibus annis statuto ueris tempore, mense scilicet Aprili fere amittunt: quae cum amiserint, occultant sese interdiu uelut inermes: idque asperis opacisque faciunt locis, ut muscarum taedio uacent. Et quandiu carent iis, nocte procedunt ad pabula, donec recipiant cornua: quę primum quasi cute uestita, & molli lanugine hirtiuscula emittunt: sed cum creuerint, soli exponunt, ut excoquantur & sicceant: ubi iam nihil attritu arborum, cum ea scalpunt, indolent, tunc ea relinquunt loca, confisi habere iam quo repugnare possint, cum res exigit: contra nonnulla enim animalia quandoque resistunt & cornibus se defendunt, quanquam feroces beluas fugiunt. Sunt etenim & cornuum mucrones hebetiores: & cornua ipsa prae nimio excessu fere superuacua sunt: grandis enim illa & multifida cornuum magnitudo, in pugna saepe obest potius quàm prodest. Foemina in hoc genere cornuum inops mutilaque est. Cerui si cum per aetatem nondum cornua gerunt castrentur, non edunt cornua: sed si cornigeri exciduntur, non decidunt cornua, & magnitudine eadem seruantur. Corpus ceruo obesum est, & maculoso uellere tectum, fuluum aliàs: fiunt aliquando & candido colore. Collum gerit procerum atque erectum: summasque cacuminat aures. In monte Asiae Elapho nomine apud Arginusam, ceruae omnes scissa ac uelut diuisa aure sunt: qua nota uel alibi, si loca mutarint, di noscuntur. & quidem foetus iam inde a primo ortu in utero idem contra-H hit signum. Crura habet ceruus gracilia. dentium ordine superiore caret aliorum ritu cornigerorum, & ruminat. Nares ita diuisae apparent, ut quadruplices uideantur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
