Latin
209.6 to 209.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 209.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Genitale mari neruosum est: ubera foeminis quaterna ut uaccis. Vermes cerui continere produntur suo in capite plurimos uiuos: magnitudine haud minores iis uermibus quos maximos carnes putres edi derint, qui gigni uniuersi atque contigui solent sub linguae inanitate. Cor habet ceruus, pro ratione magnum. felle uacat: quanquam eius intestinum amarum adeo est, ut ne à canibus quidem attingatur, nisi ceruus praepinguis sit. Ceruis Achainis cognominatis, fel contineri in cauda creditur. Est 2 uero quod ibi contineri aiunt, colore quidem simile felli: sed non ita ut fel humidum. LIB. V. A humidum, sed lieni simile parte interiore. Sunt, inquit Plinius, qui ceruo fel in cauda inesse putent, aut intestinis: ideo tantam habent amaritudinem ut à canibus non attingantur. in Brileto &Therne quaterni renes ceruis. Cer Altis Tharne. uorum sanguis fibras non habet: quocirca non concrescit, coitu scilicet firmiore, ut caeterorum: sed perinde ut leporum sanguis spissari aliquantulum solet, eodem fere modo quo lac, quod iniecto coagulo coiuerit.