# De differentiis animalium 210

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/210

Ceruae in coitu mares suos non patiuntur, nisi raro, propter rigorem genitalis: atque ea de causa gradiuntur in coitu, subductisque clunibus semen recipiunt ge nitale. Mas non uni foeminae iungitur adhaerentue, sed mutat, breuique interposito tempore aliam atque aliam supergreditur: quo fit, ut ab eodem multae impleantur. Coitus plurimum & conceptus earum post arcturi sydus mense Augusto & Septembri. uterum ferunt octo menses. At mares relicti, rabie saeuiunt, fodiunt scrobes: tunc quoque rostra eorum nigrescunt. Pariunt foeminae magna ex parte unum, & interdum geminos. parere autem iuxta uias maxime solent, quò scilicet propter homines beluae minus accedunt. Incrementum hinnuli celere. Editos partus studiose occulunt, & abscon ditos inter profunda fruticum uel herbarum, pedum uerbere castigant ad latendum. Cum maturuerit ad fugam robur, exercent cursu, & fugam me3 ditari docent: ad praerupta ducunt, & per ea salire assuescunt. Vita esse perquam longa hoc animal fertur: quanquam nihil certi eorum quae narrantur uidemus, inquit Aristoteles. Ad dignoscendam autem eorum uiuacitatem Alexander Magnus torqueis aureos plurimis ceruis innexuit: qui post C annum centesimum capti, adopertis iam cute torquibus, nec dum senij indicium prae se ferebant. Pinguescunt cerui aestate supra modum: quamobrem nec currere quidem possunt: secundo aut tertio cursu capiuntur ab iis, qui pedibus insectantur. Fugiunt etiam in aquas propter aestum & anhelitum: quin & latebras quaerunt, ubi se praepingues sensere, fatentes incommodum pondus. Caro eorum libidinis tempore uitiatur & foeter: cum itaque mares impleuerint foeminas, separantur, ut modo diximus, per seipsos, propter graueolentiam: foetent enim ut hirci: & facies quoque eorum nigrescit ut hircorum. Degunt ira quousque imber accedat: tum pascua repe tunt. Hyeme extenuantur debilitanturque: uere autem uigent maxime ad cursum. Cum fugiunt, etiam in fuga acquiescunt: stantesque respiciunt atque manent, dum qui insequitur appropinquet: tum fugae praesidia repetunt: quod ideo facere uidentur, quia interiora laborant: intestinum enim tam tenue imbecilleque habent, ut etiam si leuiter percusseris, possit rumpi, cute adhuc integra. Vocem mares grauiorem quàm foeminae mittunt. uox au tem maribus in hoc genere est, cum tempus coeundi est: foeminis autem cum metuerint. breuis uox foeminae est, maris productior. Fugiunt cerui latratu canum audito, aura semper secunda, ut odor cum ipsis recedat. Mulcentur sibilo & cantu uenantium: itaque alter uenantium palam aut sibilat, alter clam ferit à tergo, ubi socius tempus iam esse significarit. Sed cum erexere aures, acerrimi sunt auditus, nec latere insidiae possunt: cum remisere, sur di, & facile interimuntur. Animal simplex est, & omnium rerum miracuQuonam modo uritur cornu ceruinum, monstrat Dio scorides. Platyceros. Euryceros. Bubalus, Βοῦ βαλος Βυβαλίς. Dorcas. Dorcalis. Dorx. αξ. Dorcus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
