Latin
212.1 to 212.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 212.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lo stupens: intantum ut equo aut bucula accedente propius, hominem iux- E tà uenantem non cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. Serpnetibus inimicus ceruus est, anhelitu nanque, si quae sint, extractas cauernis, mandit. Febrium morbos non sentit hoc aninial: quin &medetur huic timori, ut fertur: legimus enim plurinios matutinis diebus ceruiuam carnem degustare solitos, sine febribus longaeuos fuisse: quod ita demum existimant, si uulnere uno fuerint interempti. Quanquam alioqui succum procreat ceruina caro (uti Galenus prodidit) non minus uitiosum concoctuque difficilem quàm sit bubula aut ouilla: imo asininę carni proxima esse censetur, ut fere nullum (quod ad alimenti rationem attineat) usum praestet. Cerninus sanguis sartagine inassatus dyssenterias fluxionesque coeliacas sistit. in uino potus contra toxica efficax est. Aduersus uenena serpentiumque morsus F mirificum est hinnuli coagulum occisi in matris utero. Ceruina medulla ute rum emollit tum in pesso, tum etiam extrinsecus imposita. Ceruina medulla perunctos uenenata fugiunt, inquit Dioscorides. Cornus ceruini cinis cadnię in morem elotus, ulceribus oculorum &distillationibus utilis est: infrictus dentes expurgat, fluidasque ginginas contrahit: binis cochleariis epotus prodest dysentericis: sanguinem excreantibus, coeliacis, morbo regio. Datur &in uesicae doloribus cum tragacantha: in muliebribus fluxionibus cum liquore quopiam illi rei accommodato. Accensi cornus odore serpentes fugantur, &comitiales morbi deprehenduntur. Cornu in aceto coctum, si eo gingiuae colluantur, dolores ex molarium dentitione factos adimit. Genitale cerui tritum &in uino potum, uiperarum morsibus auxiliatur. Cer-G uini generis sunt, &cerui quoque dicuntur, qui platycerotes &curycerotes appellantur, à summorum cornuum latitudine, quae in palmas finxit natura, digitosque emisit ex iis. Corporis forma cerui est: sed tergus omne non minus quàm sit pantherarum uarium: uerum in his albicant maculae, quae in pantheris nigrae sunt: &huius quoque sanguis fibris caret, quocirca neque spissatur. Bubali pene ad ceruinam faciem in Africa procreantur: corporis magnitudine bubalus eurycerote minor est, at dorcade maior, oculis splen didis, aspectu pulchro atque alacri. Cornuum exortus statim à capite recti, superiores uero eorum partes retro ad dorsum flectuntur.