# De differentiis animalium 216.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 216.5 to 216.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/216.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/216.5

Habentur in duplex ministerium: sunt alij oneri ferendo ac 1 commodati: alij leues ad pernicitatem: uelocitas enim illis inter equos, sed sua cuique mensura sicuti uires: nec ultra assuetum procedit spatium, nec plus instituto onere recipit. Sitim quatriduo tolerant: uerum cum occasio bibendi data est, tantum implentur, quantum satiet desideria praeterita, & in futurum diu prosit. lutulentas aquas captant, puras refugiunt: denique nisi coenosior liquor fuerit, ipsi assidua conculcatione limum excitant, ut turbetur. Cameli tum caro, ut modo diximus, tum lac ab hominis dulcissimum est: suauissimum autem hoc existimatur, ad unam mensuram duabus aut tribus aquae additis. Cameli cerebrum arefactum potumque ex aceto comitialibus morbis aiunt mederi: item fel cum melle potum: hoc & anginae. E cauda arefacta solui aluum. simi cinere crispari capillum cum oleo. Et dysentericis prodest illitus cinis, potusque quantum tribus digitis capitur, etiam comitialibus morbis. Vrinam fullonibus utilissimam esse tradunt: itemque ulceribus manantibus. Barbaros eam seruare quinquennio, & heminis potam ciere aluum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
