# De differentiis animalium 217

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. XCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/217

Camelino capite est quam nabim Aethiopes uocant, nos camelopardalim dicimus. Collo equis similis, pedibus & cruribus boui, colore rutilo, candidis maculis in hinnulorum morem supersparsa. Posteriora corporis anterioribus humiliora: adeo ut iis partibus humi sedere uideatur, quae bouis altitudinem non superant: cum partes priores camelorum crura proceritate aequent, simul & quae circa armos sunt atque pectus ipsum proceriora uideantur, quàm pro reliqua corporis ratione: ut F uero Heliodorus prodidit, caput cameli simile, majus duplo aut paulo amplius quàm Lybici struthij: collum, ut oloris longum. Animal aspectu magis quam feritate conspicuum: nullam enim prae se fert saeuitiam, tractatuque tam facile, ut funiculo eius capiti alligato, ubiuis ducatur à praefecto: ut non inter feras, sed inter pecora potius numerari debeat: quare etiam ouis ferae nomen inuenit, Aethiopia hanc gignit. Nullam habet cum parda 2 le similitudinem. Currunt cameli, inquit Aristoteles, celerius quàm equi Nissani. Veloces istos camelos dromadas uocauit Liuius Decade quarta: & dromedarios Esaiae, ut arbitror, interpres Latinus. 2 Quis fera, aliàs ouifera.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
