Latin
218.5 to 218.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 218.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
at ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur: &sicco limosum praeD feremus, ut paludem rimentur, effodiantque lumbricos, atque in luto uolu tentur, quod est huic pecori gratissimum. Herbae frugumue minime appetens est simo uiridia pabula suibus plerunque nocent:) sed radicum maxime ex omnibus animalibus: rictumque aptissimo ad id negotii est. Facillime etiam omnium ad quoduis pabulum assuescit: &celerrime quoque in pinguedinem proficit, pro sui corporis magnitudine: sexaginta enim diebus pingue 2 scit: quantum autem profecerit, ij cognoscunt quibus ea res curae est. Alitur hoc pecus pinguescitque maxime glande: deinde faba, &hordeo, &caetero frumento. quae res non modo pinguitudinem efficit, sed etiam carnis iucundum saporem: sed maxime pecus hoc, ut etiam caetera quibus uentriculus optime concoquit, quiete immotioneque pinguescit: magis autem inedia Vsque ad quar tum annum, Varro: Plini non ultra trimatum. Varro, Sus AEneae Laui ni triginta pecos peperit: se portentum es Porca. Metachoerus, μῥάχριρον. Alàs, sex diebus. saginatione orsa. Caeterum sues pinguiores redduntur etiam cum in luto E se uolutant.