# De differentiis animalium 218.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 218.5 to 218.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/218.5

at ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur: & sicco limosum praeD feremus, ut paludem rimentur, effodiantque lumbricos, atque in luto uolu tentur, quod est huic pecori gratissimum. Herbae frugumue minime appetens est simo uiridia pabula suibus plerunque nocent:) sed radicum maxime ex omnibus animalibus: rictumque aptissimo ad id negotii est. Facillime etiam omnium ad quoduis pabulum assuescit: & celerrime quoque in pinguedinem proficit, pro sui corporis magnitudine: sexaginta enim diebus pingue 2 scit: quantum autem profecerit, ij cognoscunt quibus ea res curae est. Alitur hoc pecus pinguescitque maxime glande: deinde faba, & hordeo, & caetero frumento. quae res non modo pinguitudinem efficit, sed etiam carnis iucundum saporem: sed maxime pecus hoc, ut etiam caetera quibus uentriculus optime concoquit, quiete immotioneque pinguescit: magis autem inedia Vsque ad quar tum annum, Varro: Plini non ultra trimatum. Varro, Sus AEneae Laui ni triginta pecos peperit: se portentum es Porca. Metachoerus, μῥάχριρον. Alàs, sex diebus. saginatione orsa. Caeterum sues pinguiores redduntur etiam cum in luto E se uolutant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
