Latin
220.5 to 220.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 220.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Foe-H mina sus habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, ut dictum est. Annicula non improbe concipit. Si regio frigida &pruinosa est, quàm durissimae densaeque &nigrae setae dux eligendus est. Si temperata atque aprica, glabrum pecus, aut qualecunque prouenerit, potest pasci. Sues ferae semel anno gignunt: principio hyemis coeunt, uere pariunt, petentes maxime inuia, praerupta, angusta &opaca loca. Mas cum foeminis dies triginta magna ex parte conuersari solet. maribus non nisi anniculis generatio est. In coitu plurima asperitas: tunc inter se dimicant indurantes attritu arborum costas, lutoque se tergorantes. Pugnant adeo acri certamine, gre ge relicto, ut saepenumero mortem uterque aduersarius obeat. Foeminae in A partu asperiores, quae &nonnunquam cum libidine excitantur, uel homines aggrediuntur: idque candida maxime ueste indutos. Numerus partus &tempus ferendi, idem atque in urbanis suibus est. uox etiam similis: sed fomina uocalior est, mas raro uocem emittit. Mares castrati, maiores ferocioresque euadunt: castrantur autem, quòd iunioribus adhuc morbus pruriens incumbit in testes: quo fit ut atterentes eam partem ad arbores, testes exstringant.