Latin
225.5 to 225.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 225.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alternis, inquit Varro, qui admittunt, diuturniores equos &meliores pullos fieri dicunt: itaque ut restibiles segetes essent exuctiores, sic quotannis quae praegnans fiat. Et Columella, uulgari inquit, foeminę solenne est omnibus annis parere: generosam conuenit alternis continere, quo H firmior pullus lacte materno laboribus certaminum pręparetur: mammas nanque pullis equae anno prope toto praebent. Fruge herbaque uescuntur equi, sed maxime potu pinguescunt: ut alia enim iumenta, ita &equi pro aquae quam bibunt usu, suo fruuntur pabulo: &qui minus potum aspernatur, is appetentior pabuli est. Gaudent pratis &paludibus. Aquam quoque turbulentam &crassam suauius bibunt: quòd si clara est, pede eam inturbant. Bibunt autem equi sorbendo: &quo quis acrior, in bibendo profundius nares mergit. Equos castrare quibusdam in more est, ut Scythicis Sar maticisque gentibus: quibus equi parui sunt, acresque ualde, neque adeo tractabiles: demptis enim testiculis, fiunt quietiores: &canterij appellantur, ut in Aut in suibus, maiales, &in gallis gallinaceis, capi. Equorum gregales mor Gregales, co βάδις. bo immunes sunt, excepta podagra: hoc enim uno laborant, &plerunque ob id ungues amittunt: sed amissis alij statim renascuntur: fit enim ut altero subnascente ungue, alter amittatur.