# De differentiis animalium 225.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 225.5 to 225.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/225.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/225.5

Alternis, inquit Varro, qui admittunt, diuturniores equos & meliores pullos fieri dicunt: itaque ut restibiles segetes essent exuctiores, sic quotannis quae praegnans fiat. Et Columella, uulgari inquit, foeminę solenne est omnibus annis parere: generosam conuenit alternis continere, quo H firmior pullus lacte materno laboribus certaminum pręparetur: mammas nanque pullis equae anno prope toto praebent. Fruge herbaque uescuntur equi, sed maxime potu pinguescunt: ut alia enim iumenta, ita & equi pro aquae quam bibunt usu, suo fruuntur pabulo: & qui minus potum aspernatur, is appetentior pabuli est. Gaudent pratis & paludibus. Aquam quoque turbulentam & crassam suauius bibunt: quòd si clara est, pede eam inturbant. Bibunt autem equi sorbendo: & quo quis acrior, in bibendo profundius nares mergit. Equos castrare quibusdam in more est, ut Scythicis Sar maticisque gentibus: quibus equi parui sunt, acresque ualde, neque adeo tractabiles: demptis enim testiculis, fiunt quietiores: & canterij appellantur, ut in Aut in suibus, maiales, & in gallis gallinaceis, capi. Equorum gregales mor Gregales, co βάδις. bo immunes sunt, excepta podagra: hoc enim uno laborant, & plerunque ob id ungues amittunt: sed amissis alij statim renascuntur: fit enim ut altero subnascente ungue, alter amittatur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
