# De differentiis animalium 226.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 226.1 to 226.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/226.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/226.1

At uero equi domestici morbis plu rimis obnoxij sunt: adeo ut homines usu periti totidem fere morbis equum infestari, quot hominem referant. Equinum pecus tripartito diuiditur, uti Columella prodidit: est enim generosa materies, quae circo sacrisque ce Equus genetaminibus equos praebet: est mularis, quae pretio foetus sui comparatur ge rosus. neroso: est & uulgaris, quae mediocres foeminas maresque progenerat. Eque mularis. Equ uulgaris. Varro ita distinguit: equi, quòd alij sunt idonei ad rem militarem, alij ad ue cturam, alij ad admissuram, alij ad cursuram, alij ad praedam: itaque peritus B belli alios eligit, atque alit ac docet: aliter quadrigarius ac desultor: neque idem qui uectarios facere uult, neque eodem modo parantur ad ephippium ut ad praedam: quo ut ad rem militarem, quòd ibi ad castra habere uolunt acres: sic contra in uiis habere malunt placidos: propter quod discrimen, ma xime institutum, ut castrentur equi. Quales autem equos maxime legi oporteat, his pręcipue signis intelligitur. Cum natus est pullus, confestim li5 cet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu, nouaeque rei auditu terretur, si ante gregem procurrit, si lasciuia & alacritate, interdum & cursu certans, aequales exuperat, si fossam sine cunctatione transilit, pontemque flumenque transcendit. Haec erunt honesti animi documen ta. Corporis uero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus paC tulis, breuibus auriculis & arrectis, ceruice molli lataque nec longa: praeterea quae non porrecta sit, ut suis, sed intro flectatur gallinaceorum more, densa iuba & per dextram partem profusa, lato & musculorum toris nume roso pectore, grandibus armis & rectis, lateribus proceris & ad uentrem inflexis: spina duplici, uentre substricto, testibus paribus & exiguis, latis lum bis & deorsum uersum pressis, cauda longa & setosa crispaque, mollibus atque altis rectisque cruribus, tereti genu paruoque, neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, foeminibus torosis, tibiis excarnibus, duris ungulis, & altis, & concauis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt Sic uniuersum corpus compositum, ut sit grande, sublime, crectum, ab aspectu quoque agile, & ex longo, quantum figura permittit, rotundum, & toD to corpore uenas habeat, quę animaduerti possint: quòd qui huiusmodi sit, & cum est aeger, ad medendum est appositus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
