# De differentiis animalium 227.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 227.1 to 227.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/227.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/227.1

Apud Indos Psyllos arie Equi Indici tibus non maiores equi gignuntur. Terram quoque Indiam equos uno cornu praeditos procreare ferunt: quorum è cornibus pocula conficiuntur, in quae mortiferum uenenum coniectum si quis biberit, nihil graue, quòd cornu repellat malum, perpetietur. De Lybicis equis haec feruntur: equorum Equi Lybici. uelocissimos esse, nullo laboris sensu affici, ex habitus gracilitate macilentos esse, totosque ex sese aptos ad fortissime sustinendam dominorum negligentiam: pabulum enim dominos eis nec largiri, nec eos cum laborauerint strigile perfricare, nec eis cubilia substernere, nec ungulas expurgare: sed simul atque iter institutum confecerunt, ex equis dissilientes, hos ad pa stiones dimittere. Lac equinum, cum à camelino discesseris, liquidissimum omnium est, minimumque in se pingue habet. Caseum equinum, hippacem Hippace. uocant alii: Sextius eosde effectus equino, quos bubulo tradit. Hippacem alij coagulum equinum dixere: haec dysentericis coeliacisque prodesse scripsere nonnulli. Lichenes uocantur in equorum genibus & prope ungulas indurati calli, in earum partium flexu nati: hi triti & ex aceto epoti comitialibus morbis mederi traduntur. Sunt qui eos & ad cuiusuis ferae morsum exhiberi consulant. Damnatur equinum fel inter uenena, ut Plinius reEquum felle onnino carere fert. Quin & sanguis eorum septicam uim habere traditur: item equarum tradit Aristo. pręterquam uirginum, erodere, emarginare ulcera. De equis feris pauca sciEqui feri. pserunt Graeci, quoniam terrae illae non gignebant: Hispania multos. Ad Hippanim fluuium sunt equi feri candidi. In Aethiopum terris ultimis & deuiis, ferorum equorum non parua natio duobus dentibus acutis & uenenatis praedita uersatur: quibus non perpetua pedum ungula, sed similiter ut ceruorum bifida est. iuba per mediam spinam ad extremam usque caudam pertinet. Ac si quando eos positis laqueorum insidiis Indi comprehensos in seruitutem redigere uelint, abstinent se cibo & potione, quod seruiendi indiPoephagus. gnitatem acerbissime ferant. Dimidio quàm equus maior poephagus est, ani H mal Indicum, spississima cauda & nigerrima: humani pili subtilitatem eius setę uincunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
