Latin
227.5 to 227.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 227.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad bina cubita singulae ipsius setae longitudine procedunt: ex una radice triginta simul exoriuntur. Omnium animalium timidissimus est poeAlces. phagus. Septentrio fert &equorum greges ferorum: pręterea alcem iumento similem, ni proceritas aurium &ceruicis distinguat: quibus in rebus mulo comparanda est: adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in poste riora uestigia pasci non queat, ne in priora tendens labrum inuoluatur. Scandinania insula è regione Germaniae mittit animal quale alces, in hoc orbe Machlis. nunquam uisum, multis tamen narratum, machlin nomine. Huic suffragi nes ut elephantis flecti nequeunt: propterea non cubat cum dormiendum A est: tamen somnolentum arbor sustinet, quae prope casura secatur, ut fera, dum assuetis fulcimentis innititur, faciat ruinam: ita capitur, alioqui difficile est eam manu capi: nam in illo rigore poplitum, incomprehensibili fuga pollet. Sunt in Hercynia sylua, ut Cęsar author est, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura, &uarietas pellium: sed magnitudine pau lo antecedunt: mutilaeque sunt cornibus: &crura sine nodis articulisque ha bent.