# De differentiis animalium 227.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 227.5 to 227.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/227.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/227.5

Ad bina cubita singulae ipsius setae longitudine procedunt: ex una radice triginta simul exoriuntur. Omnium animalium timidissimus est poeAlces. phagus. Septentrio fert & equorum greges ferorum: pręterea alcem iumento similem, ni proceritas aurium & ceruicis distinguat: quibus in rebus mulo comparanda est: adeo propenso labro superiore, ut nisi recedens in poste riora uestigia pasci non queat, ne in priora tendens labrum inuoluatur. Scandinania insula è regione Germaniae mittit animal quale alces, in hoc orbe Machlis. nunquam uisum, multis tamen narratum, machlin nomine. Huic suffragi nes ut elephantis flecti nequeunt: propterea non cubat cum dormiendum A est: tamen somnolentum arbor sustinet, quae prope casura secatur, ut fera, dum assuetis fulcimentis innititur, faciat ruinam: ita capitur, alioqui difficile est eam manu capi: nam in illo rigore poplitum, incomprehensibili fuga pollet. Sunt in Hercynia sylua, ut Cęsar author est, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura, & uarietas pellium: sed magnitudine pau lo antecedunt: mutilaeque sunt cornibus: & crura sine nodis articulisque ha bent.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
