# De differentiis animalium 228

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/228

Neque quietis causa procumbunt: neque si quo afflictae casu concide rint, erigere sese aut subleuare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant: atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt: quarum ex uestigiis cum est animaduersum à uenatoribus, quò se recipere consueuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt, aut incidunt arbores, tanB tum ut summa species earum stantium relinquatur. huc cum se consuetudine reclinauerint, infirmas arbores pondere affligunt, atque unâ ipsae con7 cidunt. Equos pennatos & cornibus armatos, quos pegasos uocant, Aethio pia generat. ut uero alij referunt, ales est pegasus: & haec ales equinum nihil praeter aures habet. Intra sextum annum molares superiores cadunt, inquit Columella: Aristoteles uero, Maxillares nullum animal mutat. 2 Viuunt equi, inquit Plinius, annis quidem quinquagenis: foeminae minore spatio. 3. Vt Theocritus scribit, ἱππομανὲς φυτόν ἐστι παρ ἀρκῆσι, τὰ διʼ ἐθι πᾶται, καὶ πῶλοι μαίνονται ἀνθέρεσι καὶ σοαὶ ἵππαι: ut uero Cratenas, fructum fert planta ficui similem, sed nigriorem, folium papaueris, sed spinosum. Sed φυὴν forsitan dixit Theocritus quasi φυμα, id est tuberculum quod in pulli fronte nascatur, uti sentit etiam Aristoteles. 4 Morborum signa & curationum genera C à medicinae ueterinariae scriptoribus perquirenda sunt: nonnulla quidem ab Aristotele: plura uero à Columella, Vegetio & aliis qui medicinam tradidere ueterinatiam. Quae sint in equo maxime uituperanda docet Pollux lib. I. ubi & notae etiam habentur generosi equi. 6 Regiones in quibus nobilissimi procreantur equi, ostenduntur praecipue ab Oppiano De uenatione lib. I, & Gratio atque Strabone. 7 Equos pennatos. Monstro simile, uel monstrum potius hoc uocauit Plinius: & fabulosum arbitratur. Apuleius lib 8 De asin. Meum ipse reputabam pegasum inclytum, illum motu magis uolaticum fuisse, ac per hoc merito pennatum proditum, dum in altum & adusque caelum subsilit ac resultat, formidans scilicet igniferae morsum chimaerae. De asino.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
