# De differentiis animalium 229.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/229.1

Frigidum animal asinus est, inquit Ari E stoteles: quamobrem locis frigidis gigni non potest, utpote sua natura maxiine impatiens, frigoris: quapropter Pontica & Scythica terra asinis caret Dentes priores, ut equis, tricesimo inense amittit asinus: proximos autem sexro postea mense, atque etiam tertios quartosque eodem modo. In asini cauda, caulis longior est quam in equis. Cor habet pro corporis ratione ma gnum: & felle caret: sanguinem habet nigerrimum & crassissimum. Asinus Luminas quam stemina tricesimo mense coire incipit: sed magna ex parte nequeunt generare. Partus tamen trimatu legitimus est: quanquam iam uel anniculam uetrem gessisse afellam aiunt, ita ut quod pepererat educari ne perfici potuerit. Mulis tamen procreandis minor trimo, aut maior decenni non debei adinuiti. Rencit semen à ebitu, nisi si interpellatur asina: quamob. F rem ne id faciat, statim post ebitum uerberant insectanturque. Totidem pariunt quot equae, & eisdem mensibus, & simili modo. Parit nanque asina duodecimo mense: & singularem magna ex parte gignit prolem: nonnunquam etiam, sed raro, gemellos edit. Paritura lucem fugit, & tenebras quęrit, ne conspicritur ab homine. Cum uel equus cum asina uel asinus cum equa coierit, multo magis abortus consequitur, quam cum unigenae inter se iunguntur: uerbi gratia, equa cimi equo, aut asina cum asino. Eisenit etiam tempus gerendi uteri maris normia: id est ut quanto spatio temporis mas perficitur suo in genere, tantes etiam fretus, que ipse procreat absoluatur. At magnitudine, corporis specie & uiribus magis foeminae quam mari simile euadit quod nascitur. Si frequenter coeant, neque ullo interposito tempore cessent, quae ita iungim G tur, breui stemina sterilescit: alioqui uero parere tota uita potest asina. uita autem asinis amplior annis triginta: & foemina uiuacior mare est. Asina praegnantes, continuo lactescunt. Pullis earum, ubi pingue pabulum, biduo a partum maternium lae gustasse, lethale est: genus mali uocatur colostratio Maminae asinis à foetu dolent: ideo sexto mense arcent partus, cum equae anno prope toto praebeant. Partus charitas summa, sed aquarum taedium magis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
