# De differentiis animalium 229.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 229.5 to 229.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/229.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/229.5

Per ignes ad foetus tendunt: eaedem si riuus minimus intersit, horrent, ita ut pedes omnino caneant ringere: nec nisi assuetos petant sontes, qui sunt in pecuariis: atque ita ut sicco tramite ad potum eant: nec pontes transeant, per raritatem earum translucentibus fluuiis. Mirumque dictu, siimi: & si iminutentur aquae, ut hibant cogendae exorandęue sunt. Minor H asellus maxime agro necessarius est, qui & laborem tolerat, (ut modo diximus) & custodis negligentiam propemodum non recusat. In hoc ferè murinus color uulgaris est. Admissarius uero asinus & qui mularum generi 2 seminando destinatur, speciosior esse debet: ut scilicet implioris sit corporis, ceruice ualida, robustis ac latis costis, pectore musculoso & uasto, ser ininibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri uel maculosi: nam muri nus non optime respondet in mula, ut Columellae indetur: uerum Pall. adius admissarium nigri uel murini maxime coloris aut rubei uult: qui tamen si discolores pilos in palpebris aut auribus geret, colorem sobolis plerunque uariabit. Sunt qui asmorum, ubi iam senuerint, carnibus uescantur: quae A succum procreant deterrimum, concoctu sunt difficillimae, stomachoque 3 noxiae, & gustui quoque insuaues. Lac asininum serosi humoris plus habet quàm caseosi: estque consistentia tenui: & secundum camelinum equinumque liquidissimum ac minime pingue. In uentre minime omnium coagulatur, & quoquo uersus ocyssime in corpus digeritur: ac proinde sic ca uentriculi totiusque corporis intemperie laborantibus utile est. & bibi tur ab imbecillitate uires colligentibus, quos atrophos uocant: & ut nonnullis placet, in febri etiam, quae careat dolore capitis. Pueris ante cibum lactis asinini heminam dari, aut si in exitu cibi rosiones sentirent, antiqui in arcanis habuerunt: si hoc non esset, habuerunt è caprino.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
