# De differentiis animalium 231-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/231-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/231-2

Cap. CIII. A Vli non suopte genere ab radicibus, sed bigeneri & insititij sunt: creanNtur enim ex equa & asino, uel onagro & equa. Neque ullum est in hoc pecore aut animo aut forma praestantius, quàm quod seminabit asinus: quam quam possit huic aliquatenus comparari, quod progenerat onager: nisi quò indomitum & seruitio contumax syluestri more, strigosum patris profer ret habitum: generantur enim ex equa & onagris mansuefactis. mulae ue loces in cursu, duritia eximia pedum, uerum strigoso corpore, indomito animo, sed generoso. Vtiles etiam admissarij nascentur ex onagro & asina, & qui reliquos omnes antecellit. nam ubi asina & onagro natus, admittitui equae per gradus infracta feritate, quicquid ex eo prouenit, paternam formam & modestiam, fortitudinem celeritatemque auitam refert. Ad mulorum generationem equas neque quadrimis minores, neque decennibus ma iores legunt. Mulorum genus totum sterile est, neque omnino foecundum, sed infoecundum ad perfectam foetificationem. Concipere uero aliquando mula potest (quod iam factum est) sed enutrire atque in finem perducere non A potest: mas generare interdum potest: quod autem procreat ginnus est, quòd Cinnus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
