# De differentiis animalium 231

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/231

Syluestrem asinum hunc uocat Philostratus, quem in Hyphasidis fluuij paludibus degere refert: alij uero syluestres asinos, equis magnitudine nihilo inferiores apud Indos in locis desertissimis nasci degereque referunt, eosque reliquo corpore albos, capite uero purpureo, oculisque nigris esse: cornuque in fronte gerere, cuius superius puniceum, in ferius album, medium uero nigrum sit: atque non omnes quidem Indos, sed potentiores, cum tanquam armillis quibusdam brachia, sic cornua auro certis spatiis ornarunt, ex his ipsos bibere solere. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri: neque eum conuulsionibus corripi, neque sa I cro morbo tentari, neque uenenis ullis ferunt: quinetiam si quid pestilens prius biberit, tum id euomere, tumque ad sanitatem redire. Asinos Indicos cornigeros Ctesias inquit, talis praeditos esse, quos si quis confregerit, interiora quoque nigra deprehensurum esse. Horum foeminae postquam pepererunt, patres circum pullos à partu recentes summa custodia uersantur. Cum à uenatoribus Indis inuaduntur, pullos suos adhuc aetate infirmos à tergo suo pascentes habent, atque pro iis pugnant: ac contra equites audent uenire, eosque ferire. Tanto sane hi robore existunt, nihil iis ut obsistere queat quin statim & concidat & perdatur: equorumque incursu latera discerpunt ac lacerant, & uiscera disrupunt: quo fit ut ad eos equi appropinquare ualde metuant. Carnes eorum, quòd amarissimae sint, haudquaquam esculentae. Minor asellus, Hunc degenerem & uulgarem asellum uocat Columella: dossuarium asellum Varro. 2 Quae forma maxime probanda est in asino, qui ad mularum procreationem destinatur, ostendit Apsyrtus in lib. ueterinario. 3 Crassissimum inquit Plinius, lac asinae est, ut coaguli uice utantur. 4. An idem sit cum eo, qui Aeonius bos dictus est, aut bos Indicus: hunc AElianus, ni fallor, etiam equum Indicum uocat. De mulis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
