Latin
Cap. CIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 232
Unproofread scanNot analysed yet
1 scilicet multis oblaesus est: nam ex equo &ex asino ginni proueniunt, eum conceptus in utero aegrotauit:) est enim ginnus idem quod metachoerus in porcis, aut in homine pomilio. Mulus superuenire coireque incipit, missis Mulus, ἐρεύς. primum dentibus: sed septennis implere potest: &cum equa coniunctus ginnum procreauit: post deinde superuenire non solet. Mula quoque iam Mula, ὁ θύgrauida facta est, uti modo diximus: sed non quoad perficeret atque ederet λυς ὀρεύς. prolem. Quidam uero non dissimulandi authores, ut M. Varro, &ante eum Mulae AfriDionysius &Mago prodiderunt mularum foetus regionibus Africae adeo canae. non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quàm Mulae Cappasint nobis equarum. Theophrastus quoque uulgo parere mulas in Cappa doces. docia tradit: sed esse id animal sui generis. Vita mulis ad annos multos. quidam Athenis uel octogesimum annum egerat. &serius foemina senescit quàm mas. Gignitur autem mula &ex equo &asina: sed effrenis &tar ditatis indomitae. Qui ex equo &asina concepti generantur mares, hinni Hinnus. I sinnulus uocantur &hinnuli. Est autem Hinnus matri quidem per omnia similior, minor quàm mulus corpore, plerunque rubicundior. Iubam &caudam habet similem asini, aures tamen gerit equinas. Item in uentre est (ut equus) menses duodecim. Hosce item ut equulos &educant &alunt: &aetatem eorum ex dentibus cognoscunt. Vngularum muli uel mulae cinis ex oleo Mula Syriaca myrteo alopecias replet. Mulae quas terra Syria fert, similitudine quadam nomen accepere: quanquam non eadem qua mulę specie continentur. Coeunt C enim &mutua generatione progenerant, &celeritate mulis praestant. In Mulus IndiIndia equarum &asinorum greges sunt: &asinos equae facillime admit cus. tunt, &rufos mulos pariunt, ad currendum praestantissimos: quos pedibus captos ad Prasiorum regem adducunt. Ex iis, qui bimi capiuntur, domari possunt: contra uetuli ab immanissimis &carniuoris feris nihil differunt. Haec de uniuerso quadrupedum uiuiparorum genere satis dicta sunto. Hinnus. Hinnum hunc uocat Plinius, id est paruum mulum, nisi deprauatus sit codex Bardones, Bardones etiam à nonnullis uocari hos scribit Hermolaus.