# De differentiis animalium 234-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/234-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/234-2

Cap. CV. De crocodilis & scinco. CRocodilus fluuiatilis (duo enim genera eorum) maximum animal eparua origine euadit: ouum enim non majus quàm anseris, & foetus inde exclusus proportione est. Accrescit deinde, & magnitudine exce-E dit duodeuiginti cubita. Sunt qui eum tandiu augeri quandiu uiuat confirment: uiuit autem diu. uitam habet terrae amnique communem. Oculi sunt illi suis, & uisus in aqua hebes, extra acerrimus. Vnum hoc animal superiori mobili maxilla imprimit morsum, (inferiorem enim habet immobilem:) aliàs terribile, pectinatim stipente se dentium serie. Sunt praeterea dentes exerti magnique pro corporis ratione.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
