# De differentiis animalium 237

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/237

lao placet celetum. Testudo terrestris. χελῶνη χερσαῦτη. Chersinae. modum crocodili & lacertae, & cortice integuntur duro rigidoque, & qui E osse firmior sit. Testudinis iecur omnino uitiatum est, & totum corpus prauum temperamentum sortitur, quemadmodum & ranae rubetae. Testudi ni marinae lingua nulla manifesta nec dentes, sed rostri acie comminuit omnia. Sunt enim rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudem te pyxidum modo: & os habent robustissimum: quicquid nanque in os ceperint, siue lapidem siue quoduis aliud, perfringunt ac deuorant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
