Latin
Cap. CVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 238
Unproofread scanNot analysed yet
Pulmonem 4 nabet testudo marina carnosum &sanguineum, similem bubulo, sed minorem quàm sit testudinis terrestris pro corporis ratione: at contrà, uesicam ampliorem. Renes etiam habet similes bubulis. Corde eius exempto, mouetur tamen. In mari uiuunt conchiliis: habent enim os robustissimum, uti dictum est. Excunt in terram, &pascunt herbam, &in herba pariunt oua F auium cortalium ouis similia, ad centena numero: eâque defossa extra aquas &cooperta terra, ac pauita pectore &complanata incubant noctibus: &educant foetus annuo spatio: quidam oculis spectando quoque oua foueri ab ijs putant. Foeminę coitum fugiunt, ob rigorem asperitatemque genitalis masculi: quocirca non aliter coire creduntur, quàm coactae, &pugna à maribus superatae. Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittere fertur, ut singularum superficies habitabiles casas integant, &numerosam familiam non arcte receptent, ut Solinus testatur, atque inter insulas rubri maris his nauigent cymbis. Troglodytae cornigeras habent, ut in lyra annexis cornibus latis, sed immobilibus: quorum in natando remigio se adiuuant: celtinum genus id uocatur, eximiae testudinis, sed rarae. Testudinis marinae san G guis cum uino &leporino coagulo cuminoque contra serpentium morsus, &hausta rubetae uenena utiliter bibitur. Sanguine, alopeciarum inanitas, &porrigo, omniaque capitis ulcera curantur: inarescere autem cum opor tet, lenteque ablui. Instillatur &dolori aurium cum lacte mulierum: comitialibus instillatur ori, diductis labris, iis qui modice corripiantur: spasmo cum castoreo clystere infunditur. Quòd si dentes per annum colluun tur testudinum sanguine, immunes à dolore fiunt. Marinae testudinis fel oculorum suffusionibus, albuginibus, &hebetudini medetur, claritatemque oculorum facit, &cicatrices extenuat. Oculorum quoque uitia omnia fel inunctum cum melle emendat: tonsillas sedat, &anginas, &omnia oris uitia: priuatim nomas ibi: item ardentium testium. naribus illitum comitiales erigit attollitque. Marinarum testudinum carnes admixtae ranarum carnibus, contra salamandras praeclare auxiliantur: neque est testudine aliud salamandrae aduersius. Terrestris testudo pulmonem habet pro corporis ratione maiorem quàm marina: uesicam autem admodum exiguam: adeo ut urinam earum (quae ad remedia nonnunquam perquiritur) aliter quàm in uesica dissectarum inuenire difficile sit. Qua durioris testę &bicolora edit, quale ouum auium est: eaque defossa &cooperta terra &complanata supra incubat, crebrius repetens: foetumque sequente anno excludit. Sunt testudines tetrestres, quae ob id in operibus chersinae uocantur, in Africae desertis plurimae, qua parte maxime sitientibus arenis squalent, roscido, ut creditur, VI. Aditur, humore uiuentes: neque ibi aliud animal prouenit. Testudinum putamina secare in laminas, lectosque &repositoria his uestire Carbilius Pol5lio instituit. Terrestrium testudinum carnes suffusionibus proprie, &contra uenena salutares produntur. Testudinis terrestris sanguinem epotum comitialibus prodesse tradunt. plurimae in Africa uti modo diximus.